monumenta.ch > Plinius > sectio 112

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 21, 112
{LXIX} Similia praecipit et de iunco, quem mariscum appellant, ad texenda tegetes et ipsum Iunio mense eximi ad Iulium medium praecipiens, cetera de siccando eadem, quae de ulva suo loco diximus. alterum genus iuncorum facit, quod marinum et a Graecis oxyschoenon vocari invenio. tria genera eius: acuti, sterilis, quem marem et oxyn Graeci vocant; reliqua feminini, ferentis semen nigrum: